Charter Document - 02340312
| Charter Number: | 02340312 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1100 - 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Petrus de Lumni dedit monachis de Vallelucente quicquid habebat de feodo Berengarii fratris Guerrici de Buci ubicumque esset et apud novam villulam et in riveria Iegie et in bosco et in plano Hoc concessit uxor ejus Emelina ad quam idem feodus pertinebat et filius ejus Ansellus qui etiam duos solidos pro una tunica habuit Hujus rei testes sunt Hubertus canonicus Joscelinus de Burdenai Viricus de Fontevana Hauvinus de Tranquel Drogo Strabo Girardus frater ejus Richerus Vitulus Petrus de Rigni Galterus Traissin
