Charter Document - 02340308
| Charter Number: | 02340308 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1100 - 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Senonensis archiepiscopus existentium memorie et futurorum posteritati notum fieri volo quod inter abbatem Vallis lucentis et domnum Milonem de Regneio facta est contentio de quibusdam terris que sunt apud Armentarias que hoc modo terminata est domnus Milo venit ad abbatiam et concessit ecclesie Vallis lucentis libere possidendum quicquid eadem ecclesia tenuerat de defuncto Jolduino terram scilicet illam que est citra creeriam versus molendinum de Flaceio et illam que est a creeria sicut turum dividit versus nemus quod dicitur Seuant usque ad fontem Amandi iterum casamentum Bosonis de Chanloth de quo querebatur recognovit quod dudum ante eidem ecclesie laudaverat et laudavit quicquid etiam habemus de casamento Galterii de Fonteneto apud Poseium libere laudavit Actum est hoc in presentia abbatis assistentibus Gaufrido de Mulinuns et Itero de Malonido Hugone de Laili Philippo Bibente Sequanam Henrico de Triagnio Girardo monacho Predicta omnia laudaverunt Aelexis uxor ejus et filii ejus Petrus et Milo filia quoque ejus Helewisa Laudaverunt etiam donum quod fecit de quadam parte terre quam fratres nostri essartaverant de nemore quodam quod dicitur Boeletum quod cum eo et aliis communiter tenemus Hujus rei testes Vitalis presbiter de Regniaco Duardus clericus de Seant Galfridus clericus de Balneolis Garnerus prepositus de Regniaco Gauterus filius Wiberti Quod ut ratum et firmum omni tempore habeatur sigilli attestatione firmavi
