Charter Document - 02340307

Charter Document - 02340307


Charter Number: 02340307
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quia labilis humana memoria diutius difficile retinet quod facile discit presenti scripto [notum sit] presentibus ac posteris Christi fidelibus quod Garnerius de Marcelleio filius Roberti et Theobaldus sororius ejus dederunt pro Dei amore et remissione peccatorum suorum ecclesie Vallis lucentis usuarium in omnibus nemoribus suis et in planis ad usum pecorum suorum exceptis porcis et donum hoc per librum posuerunt super altare ecclesie Vallis lucentis Hujus doni testes fuerunt Freerus miles de Marcelleio Hugo de Laileio villicus monachorum Milo de Poiseio Hoc etiam donum laudaverunt Fenia uxor predicti Garnerii et Adelina uxor ipsius Theobaldi de Marcelleio teste Nicholao capellano Frehero etiam predicto et domno Ottranno de Marcelleio Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur rogatu predictorum Garnerii atque Theobaldi sigillo domini Henrici Trecensis episcopi signatum est atque firmatum