Charter Document - 02340306
Charter Number: | 02340306 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod Emirilla vicecomitissa de Joigneio concessit in elemosinam ecclesie Vallis lucentis omnem partem terre que dicitur Grava que est juxta viam que vadit de Laeio in nemore juxta culturam Touche Bovis hoc laudavit filius Joduinus vicecomes Hujus rei testes sunt Rainaudus capellanus de Molinons Felix Troia Milo prepositus Josbertus tunc maior ejus Martinus venator Partem etiam quam habebat in hac terra Garnerius de Fosseio concessit ecclesie Vallis lucentis et hoc laudavit Hugo filius ejus presens fuit Iterus tunc maior