Charter Document - 02340304

Charter Document - 02340304


Charter Number: 02340304
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus volo et presentes et futuros rei geste in meo tempore certam habere noticiam quia scilicet domina Sibilla de Toreneio et Henricus filius ejus dederunt pro Dei amore et remissione peccatorum suorum omnibus diebus vite sue ecclesie Vallis lucentis usuarium in omnibus nemoribus suis et in planis ad usus ovium et arietum suorum tali modo quod custodes ovium accipiant in ipsis nemoribus que eis necessaria sunt scilicet ad ignem ad tugurium et rametam Hujus rei testes sunt Girardus capellanus de Toreneio et Radulfus villicus Et ut hoc ratum et inconcussum habeatur precibus ejusdem Sibille littere traditum sigilli nostri impressione confirmatur