Charter Document - 02340301

Charter Document - 02340301


Charter Number: 02340301
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod domnus Pontius de Triagno donum quod pridem monachis Prullei fecerat de territorio videlicet Cirillei quod quidem propter quoddam intervallum temporis oblivioni dederat magis monachorum credens veritati quam sue oblivioni abbati Vallis lucentis recognovit atque perpetuo possidendum quicquid in suo proprio et quicquid de ejus feodo adquirere posset concessit Hujus rei testes sunt Milo Brohuns Stephanus filius Ailidis Anselmus filius Locilini Surdi Odo prepositus Petrus de Joviniaco Petrus Longobardus Milo presbiter Teobaldus piscator et hoc actum est in domo ejusdem Teobaldi apud Sanctum Florentinum