Charter Document - 02340300
Charter Number: | 02340300 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1100 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis quod contentio fuit inter Norpaldum abbatem Vallis lucentis et Arturium de Lailleio de usuario nemoris Vallis lucentis quod clamabat Arturius et homines de Lailleio et de signis quibusdam que fecerant conversi Vallis lucentis inter nemus Arturii que tali modo finita est Arturius cognovit quod nullam consuetudinem habebat neque ipse neque homines Laillei in nemore Vallis lucentis signa etiam que fecerant conversi Vallis lucentis accredentavit Hujus cognitionis testes fuerunt Willelmus archidiaconus Josberbus de Jolna Goffridus Esventez et filius ejus Hugo Holduinus Manens Garnerius de Fusseio Josbertus Infans Harduinus prepositus de Muret Et ut hoc ratum et inconcussum haberetur precibus predicti Arturii sigillo domni Hugonis Senonensis archiepiscopi firmatum atque signatum est