Charter Document - 02340298
Charter Number: | 02340298 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis monachis Sancti Petri Vivi salutem et apostolicam benedictionem Quia ecclesia vestra pastoris erat solatio destituta cure nobis fuit dilectionem vestram apostolicis litteris commonere ut de Cluniacensi ordine talem vobis abbatem eligere studeretis per quem ecclesia vestra tam in temporalibus quam in spiritualibus grata Domino susciperet incrementa Quod quia vos fecisse cognoscimus devotionem vestram in Domino collaudantes per presentia vobis scripta mandamus quatinus instituta Cluniacensis ordinis juxta mandatum vestri abbatis recipiatis et quantum humana fragilitas patitur studeatis inviolabiliter observare et ut sine alio scrupulo sub regimine memorati abbatis valeatis Domino deservire eum ab obedientia et subjectione Cluniacensis abbatis omnino absolvimus Et propterea quia Cluniacensis monachus idem abbas noscitur extitisse vos vel ecclesiam vestram nulla obedientia vel reverentia volumus Cluniacensi abbati astringi Datum Altissiodori VII idus octobris