Charter Document - 02340297
Charter Number: | 02340297 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum volumus fieri tam futuris quam presentibus quod ego Hubertus Lingonensis ecclesie decanus omnesque archidiaconi Goscelinus scilicet atque Fulco Pontius atque Garnerius et Ulricus Sanctorum Geminorum prepositus qui vicem Tornodorensis archidiaconi gerebat atque conventus totius capituli dilecto fratri Amico nomine decano ecclesie Sancti Petri site in suburbio Autissiodorensi suisque fratribus ibidem regulariter viventibus ecclesiam de Curte villa in honore sancti Petri fundatam diu desertam et incultam cum omnibus ad eam pertinentibus salvo videlicet episcopali jure Lingonensi per manum domni Gauterii Cabilonensis episcopi qui vice domini Godefridi Lingonensis episcopi peregrinantis sanctam synodum celebrabat in perpetuum concessimus Acta sunt hec in civitate Lingonensi anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo nono Notum volumus fieri tam presentibus quam futuris quod ego Godefridus Lingonensis ecclesie episcopus ecclesie Beati Petri Autissiodorensis et Amico ejusdem ecclesie decano ejusque successoribus ecclesiam Curte ville donavi et concessi salvo jure et consuetudinibus Lingonensis ecclesie Hujus autem rei testes sunt Theo decanus Tornodorensis Milo decanus de Lesiniis Hamco canonicus de Chablea Petrus de Bania Robertus de Rufi Benedictus de Vinna