Charter Document - 02340296
Charter Number: | 02340296 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Impenda semper sunt postulancium desideria quociens ea poscuntur que a soliditate racionis non deviantur Propterea ego Guillelmus Dei gracia comes Nivernensis justis peticionibus ancillarum Christi de Crisennone gratum assensum impertiens in nomine sancte et individue Trinitatis notum fieri volui et presentibus et futuris quod pater meus Guillelmus et mater mea Alaidis dederunt in elemosinam Deo et ecclesie de Crisennone furnum de foro Autissiodorensi furnum de Sancto Gervasio cum usuario de bosco de Bar et molendina de Pratis clausum vinearum stagnum de Scolivis eodem tenore et eisdem consuetudinibus quibus ea possidebant ea tamen condicione ut in predicta ecclesia ordo quo tempore date et accepte elemosine inibi vivebatur integer et inviolatus perseveret et vigeat Hec omnia ego Guillelmus concessi atque laudavi in presencia domini Hugonis Autissiodorensis episcopi Et ne aliqua possint posteritatis oblivione deleri scripto mandari precepi et volui atque sigilli mei impressione muniri Ad hoc eciam confirmandum sigillum ejusdem episcopi adjungi volui atque domini pape auctoritate signari Hujus rei testes fuerunt Gervasius abbas Sancti Germani Poncius Virziliacensis abbas Stephanus abbas Reiniacensis Hugo vicecomes Guido Rufus Hugo de Til Theobaldus de Tronceia Robertus prepositus Johannes cellerarius Radulphus Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCXLVIIII regnante Ludovico rege Francorum