Charter Document - 02340295

Charter Document - 02340295


Charter Number: 02340295
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod domina Autisiodorensis nostram adiens presentiam presente etiam Herberto filio suo confessa est se in die qua Ascelinus vir ejus tumulatus fuerat dedisse ecclesie Regniacensi et fratribus ejusdem loci assistente Stephano abbate terram que erat juxta pratum de Robore et pratum ibidem quod erat ei commune cum monachis Hoc idem donum prius apud Crisennum recognoverat Gaucherius filius ejus se pariter cum matre fecisse et assensu ejus super altare coram testibus obtulisse Quod donum quando recognitio ista facta fuit predictus Herbertus concessit et in quantum ad se pertinebat in manu nostra tradidit et uterque tam mater quam Herbertus rogaverunt nos quatinus idipsum donum posterorum memorie per scriptum traderemus et sigilli nostri impressione muniremus Hujus concessionis et recognitionis Herberti et matris ejus hii sunt testes Seguinus Furens Canem Gaubertus de Salliniaco Gaufridus de Monteregali Petrus Rufus et Garinus monachi Pontiniacenses et multi alii De dono Gaucherii testes sunt Gaufridus Gemellus Narjodus canonicus Tancredus canonicus Rainaldus presbiter de Mairriaco Odo de Dracei Gaufridus de Monteregali Stephanus de Bassei Heldebertus faber de Jous Facta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCXLIX indictione XII