Charter Document - 02340294

Charter Document - 02340294


Charter Number: 02340294
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1149
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Per testimonium hujus carte omnibus notum esse volumus presentibus et futuris quod Hugo de Monteregali cognomento Albus dedit Deo et Beate Marie et fratribus Regniacensibus coram domino Rainaudo archidiacono [] prato Brunonis laudantibus filiis ejus Waltero et Hugone et uxore sua Bona Filia anno ab Incarnatione MCXLIX epacta nona concurrente quinto indictione duodecima Henrico venerabili Eduensium episcopo Odone fratre ejus duce Burgundionum Hujus rei testes sunt Euvrardus archipresbiter Lambertus thesaurarius Robertus presbiter Montisregalis Bonus Amicus de Lusci Petrus de Provenci Petrus Maltalens et Bartholomeus nepos ejus Hulduerius de Grosso Bosco Bernardus de Lisle Thieno filius Humberti piscatoris Bartholomeus cliens ipsius Hugonis Garnerius filius Rainaldi de Genulli Heldebertus faber de Jous