Charter Document - 02340293

Charter Document - 02340293


Charter Number: 02340293
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei gracia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Gertrudis uxor Herberti Crassi in mea curia presente domno Hugone episcopo Autisiodorensi aliisque multis legitimo testimonio convicta est se cum predicto viro suo antequam Jherosolimam perrexisset concessisse ut post obitum alterius eorum vinea ipsorum que inter ecclesias Beati Martini Sanctique Mariani sita est canonicis Premonstratensibus in ecclesia Sancti Mariani Deo servientibus jure perpetuo possidenda ex integro deveniret Super quo in mea curia adjudicatum est ratum esse debere quod de prefate vinee elemosina Herbertus et uxor ejus pro salute animarum suarum predictis fratribus concesserunt Hujus rei testes sunt domnus Hugo episcopus Autisiodorensis abbas Vallis Lucide Girardus abbas Sancti Petri Vivi Girardus abbas Sancti Remigii Guillermus et Stephanus archidiaconi Senonenses Matheus precentor Stephanus cellerarius Sancti Stephani Autisiodorensis Josbertus de Jauna Galterius Calvus Galterius de Sancto Sidronio Herbertus Ebroadus Henricus Anselmus Calo milites Hauvinus maior Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCXLVIIII regnante Ludovico rege Francorum