Charter Document - 02340292
Charter Number: | 02340292 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Teobaudus Blesensis comes omnibus hominibus tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod concessi monachis Pontiniacensibus ne dent paagium seu alias consuetudines in tota terra mea in emendo vel vendendo de nutrimentis neque de aliis rebus suis propriis nisi ad hoc eas emerint ut revendant Hoc autem laudaverunt et concesserunt Mathildis comitissa uxor mea et filii mei Henricus primogenitus Teobaudus et Stephanus Ne autem hoc in posterum aliqua temporum vetustate vel mutaretur vel penitus deperiret hanc cartam fieri et sigilli mei auctoritate confirmari precepi Hujus rei testes sunt Radulphus capellanus meus qui hanc sigillavit Raherius vicecomes de Sancto Florentino Gauterius de Bernoa Petrus Bursaudus Seguinus Furanscanem Ansellus Boisellus Ansellus Surdus Guiardus Manducator tunc prepositus Sancti Florentini Robertus Rex Teobaudus de Sancto Martino Bovo de Foro Actum est hoc apud Sanctum Florentinum anno ab Incarnatione Domini MCXLVIIII Ludovico rege Francorum in peregrinatione Jerusalem demorante