Charter Document - 02340291
| Charter Number: | 02340291 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1149 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus Dei gratia Trecensis episcopus notum volo fieri omnibus hominibus quod Richerius Vitulus dedit ecclesie Pontiniacensi et fratribus ibidem Domino servientibus laudantibus filiis ejus Roberto et [] quicquid habebat in nemore quod dicitur Sancti Stephani scilicet a Cirilliaco usque Saiant et etiam sicut portat fossatus Senonicus versus Challiacum et insuper totam usuariam nemorum omnium suorum que habebat in Otta Hujus donationis testes sunt Gosbertus frater Drogonis Strabonis de cujus casamento tenebat ista memoratus Richerius Galterius de Penthecosten Garnerius de Fagio Gosbertus Venator et Guibertus frater ejus Item frater ejus Iterius Evrardus de Villamauri et Galterius Bozacredus monachus Actum anno Incarnationis Dominice MCXLIX Et ut istarum donationum tenor perpetuo ratus inviolatusque permaneat presentes apices auctoritatis nostre sigillo munivimus
