Charter Document - 02340290

Charter Document - 02340290


Charter Number: 02340290
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Propter questiones male obliquantium enervandas et molestas detrahentium anbiguitates devitandas ego Henricus per Dei misericordiam Eduensis episcopus scripto memorie commendare dignum duxi quod canonicis Avalonensibus ecclesie beate Dei genitricis Marie et Beati Lazari ad eorum sustentationem ibidem degentium et Deo famulantium dono concessi ecclesias Sancte Colunbe et de Saviniaco Hoc pro certo sanctam Eduensem ecclesiam nullatenus latere volo immo tam presentibus quam futuris hujus certitudinem donationis propino et ratum affirmo Si quis vero temerario ausu hoc donum mutare vel violare presumpserit anathematis vinculo subjaceat et pena transgressionis contemptusque perpetuo multetur Hujus concessionis nonnulli sunt testes videlicet Armandus archidiaconus Siguinus sinecalcus Ebrardus archipresbiter Gaudricus cantor Lanbertus thesaurarius Dodo canonicus Chalo miles Willermus de Sancto Medardo Robertus et Dodo canonici Johannes Bochardus Hybertus de Vallemachin Tomas archipresbiter et plures alii