Charter Document - 02340288

Charter Document - 02340288


Charter Number: 02340288
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniaci abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Cognoscentes quod servos Dei litigare non expedit ex vinculo nobis officio debemus lites et scandala de medio tollere et ecclesiarum paci et tranquillitati sollicita vigilantia providere Ideoque quid super controversia que de monasterio Beati Germani inter te et venerabilem fratrem nostrum Hugonem Altissiodorensem episcopum seu inter te et monachos Sancti Germani agitabatur a nobis judicatum sit litterarum serie annotari precepimus ne secuture posteritatis memorie subtrahatur Super eodem itaque negotio cum fratribus nostris diutius conferentes quia dubium non erat quod tu et fratres tui et receptionem ibi et correctionem ordinis habuissetis et his omnibus post obitum Gervasii abbatis fueratis spoliati vos primo omnium restituendas esse censuimus ad hec predecessorum nostrorum vestigia subsecuti et quod a nobis statutum fuerat innovantes precipimus ut in abbatia Sancti Germani sine tuo tuorumque successorum consilio abbas nullatenus eligatur electum vero approbandi vel reprobandi canonice et si dignus fuerit in abbatem benedicendi Altissiodorensis episcopus liberam habeat facultatem benedictus quoque obedientiam ei promittat depositio vero ipsius si talis quod absit apparuerit judiciario ordine facienda et tam abbatis quam monachorum canonica correctio ad eundem episcopum nihilominus pertinebit Chrisma oleum sanctum consecrationem altarium vel basilicarum ordinationes monachorum vel clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi abbas et monachi Sancti Germani ab Altissiodorensi episcopo tanquam a diocesano accipiant donec gratiam apostolice sedis habuerit Si quis autem hujus nostre deffinitionis paginam sciens contra eam temere temtaverit honores et officii sui periculum patiatur aut excommunicatione ulterius plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit Datum Catalauni tertio nonas novembris