Charter Document - 02340287

Charter Document - 02340287


Charter Number: 02340287
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Autisiodorensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Ascelinus de Castro Censurii laudantibus uxore sua Autisiodorensi vocata et filiis suis Herberto et Gualcherio pro salute anime sue et antecessorum suorum dedit Deo et monachis Sancte Marie Pontiniacensis ad pascua pecorum suorum usuarium bosci sui qui dicitur Faiteit sine aliqua contentione preter detrimentum pasnagii sui concessit quoque et dedit ut etiam omnibus annis illis quando fuerit ibi abundantia glandi aut fagine post Purificationem Beate Marie libere et absque ulla contradictione ubique pascant ceteris vero annis omni tempore per totam terram planam et nemorosam sine ulla contradictione pascant Ut autem hoc donum firmius in perpetuum conservaretur rogantes preceperunt mihi ut scriptum facerem nostrique sigilli auctoritate confirmarem Hujus rei testes sunt Willelmus abbas Fonteneti et Stephanus abbas Regniaci Guitherius monachus ejusdem Ascelinus monachus Clarevallensis Rainaldus capellanus Marriaci Stephanus prepositus Castri Censurii Guido Bona Fides et Guarinus monachi Pontiniacenses Actum apud Castrum Censurii anno ab Incarnatione Domini MCXLVIII Eugenio III Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum et Turcos debellante