Charter Document - 02340286
Charter Number: | 02340286 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1148 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Autissiodorensis ecclesie dictus episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Iterius de Melliniaco et Willelmus et Anselmus fratres ejus querelam contra Gervasium abbatem Sancti Germani habebant pro quodam censu quem Johannes de Casels monachus S Germani monachicum habitum suscipiens Deo sanctoque Germano contulerat dicentes hunc censum predictum Johannem a se in casamentum tenuisse quod idem Johannes omnino denegabat Hanc igitur querimoniam isdem Iterius confratribus Deo sanctoque Germano in perpetuum guerpivit In manu mea fide sua firmavit nunquam hanc deinceps a se vel ab aliquo heredum suorum repetiturum nec aliqua occasione deinceps de hac re aliquid calumpniaturum Quedam eciam terra Sancti Germani erat apud Lineroliis quam idem ipse Iterius calumpniabatur Hanc quoque beato Germano sicut Milo maior ejusdem ville prius wiaverat ac postmodum Iditius filius ejus in perpetuum guerpivit et pro hoc guerpillo quadraginta solidos a prefato Gervasio abbate accepit Promisit etiam si deinceps aliqua calumpnia de hac re ab aliquo oriretur legitimam garentiam ecclesie S Germani se portaturum Hoc guerpillum laudavit Odo de Villi ad quem sicut et ad istos eadem calumpnia pertinebat Hujus rei testes sunt ex parte domini episcopi Gaufredus Nivernensis episcopus Rainaldus archidiaconus Gaufredus capellanus Landricus de Draciaco Willelmus Nivernensis comes Adam de Marchia ex parte abbatis Gervasii prior Guillelmus et reliqui decem qui numerantur in carta Ex parte militum Daimbertus de Selleniaco et reliqui quinque qui numerantur in carta Actum publice in domo episcopali anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo