Charter Document - 02340285
| Charter Number: | 02340285 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Raerius vicecomes Sancti Florentini notum facio omnibus ad quos presens pagina legenda pervenerit quod pie recordationis Ada conjuge mea viam universe carnis ingressa ob remedium anime ejus et vitam eternam in Christo promerendam XX solidos censuales quos in curia monachi Sancti Germani de Villers a quodam milite pignori obligatos tenebam assensu et voluntate Willelmi filii mei et uxoris sue Agnetis Deo et ecclesie Beati Germani Autisiodorensis et monachis ibidem deservientibus perpetuo possidendos donavi Quod si forte eos redimi contigerit ego et heredes mei qui post me vicecomites fuerint XX solidos de propriis reditibus nostris octava die ante anniversarium bone memorie domine Ade Autisiodori deferre ibidemque eos monachis persolvi faciemus ut die anniversarii sui generalis exinde pitancia preparetur Quia vero ego et predecessores mei jam dictos XX solidos de curia de Villari ab abbate Sancti Germani in casamento tenere dinoscimur ne hac occasione casamentum imminutum fore videretur loco eorum alios XX solidos de proprio censu meo de Villari a venerabili Hugone abbate Sancti Germani accepi Ecclesie quoque Sancti Florentini VII solidos et VI denarios censuales libere et absolute cum omnibus reditibus quibuscunque modis exinde provenientibus donavi ut ejus anniversarium singulis annis ibidem celebriter agatur et de jam dicto censu fratribus ejusdem loci generalis refectio provideatur Hoc autem ut ratum et firmum habeatur presencium auctoritate et sigilli mei impressione firmatum est
