Charter Document - 02340284
Charter Number: | 02340284 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1147 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis quod talis pactio facta est inter ecclesiam Sancti Johannis Senonensis et ecclesiam Vallis lucentis per domnum Fulconem abbatem Sancti Johannis et per domnum Norpaldum abbatem Vallis lucentis quod terram Sancti Germani Parisiensis et nemus quod est inter Vallem lucentem et Visinias et iterum terram Sancti Germani que est apud Curgeneium simul adquirerent et per medietatem expensas ponerent et per medietatem terram dividerent ita quod ecclesia Sancti Johannis partem suam accipent versus Vicinias et ecclesia Vallis lucentis et insuper ecclesia Vallis lucentis partem suam sine decimis libere possideret et ad aliena pascua transitum convenientem per partem illam que est Sancti Johannis similiter haberet Alia vero nemora versus Senones quantum possent simul adquirerent aliorum tamen nemorum vel terrarum decimas exceptis decimis terre Visiniarum canonici Sancti Johannis ecclesie Vallis lucentis minime concesserunt Ut hoc firmiter omni tempore teneatur sigillis abbatum utriusque ecclesie firmatum est