Charter Document - 02340283

Charter Document - 02340283


Charter Number: 02340283
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus quod Stephanus de Sormeri et frater ejus Guiardus concesserunt monachis de Vallelucente quicquid pater eorum possederat et ipsi clamabant in territorio Cirillei jure perpetuo possidendum Hoc factum est extra Erveium in introitu nemoris in die illa qua domnus Milo de Erveio et milites ejus se federaverunt juramentis cum rege Francie Hujus rei testes sunt domnus Ansellus de Triagnio Milo de Erveio Holderus de Ereveio Pontius de Radicibus Petrus de Turnula Mainardus Rufus Hoc idem concessit uxor predicti Stephani apud Sormereium ante domum suam et hujus rei testes fuerunt Hagano Glavianus Warnerius filius Galterii ferrarii Rainaldus fenerator Tomas speculator Robertus furnarius