Charter Document - 02340282

Charter Document - 02340282


Charter Number: 02340282
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Stephano Regniacensi abbati ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur authore Deo sine aliqua est dilatione complendum Ea propter dilecti in Deo filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et Regniacense monasterium in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in decimis agris vineis terris cultis et incultis silvis pascuis atque aliis inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum liberalitate principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci futura vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Terram videlicet que Carbonerie nuncupatur in Covensi parochia Terram et prata que dederunt vobis Milo de Noeriis et Ansericus de Monte regali infra hos terminos rupem videlicet Ogerii et villam Tormentiaci Territorium grangie Carbonerie quod dedit vobis Ansericus de Monte regali et Theobaldus de Scutignei Terram de Cavannis quam dederunt vobis filii Niardi et filii Erardi de Mongalei et Fromundus de Rufiaco Prata que habetis a canonicis S Lazari de Avalone Prata et quidquid juris habetis in bosco Carbonerie ab Anserico de Monteregali Ex dono Landrici de Praiaco terram Ulduni cultam et incultam Ex dono filii Galteri de Turre nemus quod ex una parte dicitur Fagineus et ex altera Sagitta Ex dono Anserici de Tarel et Guidonis de Curte terram Fortumenserii cultam et incultam Ex dono Ascelini de Castro Censurii terram de Porliaco et terram de Exsard cultam et incultam Ex dono Uldoeri et Gerardi fratris ejus terram de Leiserio cultam et incultam sicut metis et signis divisa esse dinoscitur Terram quam dedit vobis Joscelinus de Arserio in territorio Rainiaci Ex dono Josberti Capelli et Hugonis de Castro Censurii et Gibaldi terram Ex dono Guillelmi comitis Nivernensis aquam a Fonte Roboris usque ad perreriam Bellimontis Ex dono Gaufridi de Dunziaco terram de Lescheriis Terram de Chaillo quam emistis a liberis hominibus qui eam tenebant Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere presumat Decernimus [] Eugenius papa III Datum Autissiodori par manum Guidonis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii X calendas septembris indictione X Incarnationis dominice anno MCXLVII pontificatus vero domini Eugenii III pape anno tertio