Charter Document - 02340281
Charter Number: | 02340281 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Theobaldus Blesensis comes noticie futurorum per presencia scripta mandare curavimus quod Gervasius abbas Sancti Germani Autisiodorensis et Raherius vicecomes Sancti Florentini presenciam nostram apud idem castrum Sancti Florentini adeuntes et quasdam querelas quas adversum se habebant exponentes communi assensu nobis quoque laudantibus hujusmodi concordia eisdem querelis finem imposuerunt In potestate de Villari Vinoso habet vicecomes salvamentum in hominibus Sancti Germani in eo qui de labore boum vivit setarium avene in aliis unam minam Hoc salvamentum servientes ipsius in ecclesia de Villari adnunciabunt et homines in eadem villa illud reddent cum rasa mensura dumtaxat et sine percussione Alibi autem extra villam nusquam illud ferent Quod si ut dictum est a die qua adnunciatum fuerit usque ad Natale Domini illud non reddiderint deinceps cum rectitudine persolvent De domo eciam Sancti Germani que in eadem villa est accipit vicecomes XL solidos Proviniacenses pro salvamento Hos vero tenent ab ipso quidam alii in casamento Quod si contigerit ipsum casamentum in manum ejus aliquo modo devenire nullum revocamentum pro eo requiret Omnes homines Sancti Germani qui sunt de potestate de Villari debent vicecomiti semel in anno per tres dies bien et illi qui boves habent per duos dies carretum et per tres dies corvadam Quod si uno anno vicecomes ista non requisierit sequenti eadem non repetet Homines Sancti Germani ejusdem potestatis debent justiciam vicecomiti de forifacto vel de catallo suo proprio in eadem villa vel in villa Sancti Florentini vel in villa de Jauge Aliter autem nullo modo eos justiciabit quamdiu monachus vel maior Sancti Germani eos justiciare voluerit Quod si ab ipsis defecerit deinceps per se vel per ministrum suum eos justiciabit In terra Sancti Germani ejusdem potestatis habet vicecomes latronem et falsam mensuram et inventa excepta curia Sancti Germani Hec adeo libera est quod vicecomes nichil omnino in ea accipit set neque ipse neque aliquis ex suis in ea descendere neque prandium seu aliquam exactionem facere potest vel debet In omnibus nemoribus Sancti Germani habet vicecomes aisancias suas et venacionem et inventum excepta foresta Sancti Germani in qua habent monachi dimidium plegiorum Usum nemorum non potest prohibere vicecomes hominibus Sancti Germani quicquid in eis accipiant excepto in haiis et firmitatibus suis Duo molendina concessit vicecomes ut sic permaneant quomodo sunt in presenti Homines Sancti Germani et femine qui de Villari exeunt et flumen Ermencionem transeunt et erga eum vel in justicia sua remanent vicecomitis sunt De ceteris villis Sancti Germani si homo vel femina predicta flumina transierint et cum hominibus vicecomitis se conjunxerint Sancti Germani sine aliqua requisitione vicecomitis erunt Quod si forte cum hominibus vel feminis qui sunt de potestate capitis Sancti Petri Trecensis conjuncti fuerint homo ille vel femina cum rebus suis Sancti Germani et infantes eorum erunt vicecomitis Tres eciam femine quas modo tenet sue sunt Quociens abbas Sancti Germani vicecomitem Autisiodorum pro negociis suis ire fecerit excepto quando cum de rectitudine submonuerit procurationem ei dabit Si enim cum eo placitaverit nichil illi vel his qui cum eo fuerint dabit Vicecomes dicebat quod quando abbati hominium facit equum ab ipso accipere debet set abbas ita esse minime recognoscebat vicecomes quoque hanc querelam imperpetuum dimisit Acta sunt hec me presente apud castrum Sancti Florentini in domo Bosonis decani anno MCXLVII ab Incarnacione Domini mense octavo octava decima die ejusdem mensis epacta VI Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum Eugenio papa presidente Hugone Senonensi archipresule Hugone Autisiodorensi episcopo Testes sunt ex parte vicecomitis Odo filius ejus qui hec omnia laudavit et ceteri XI in carta notati Ex hiis qui mecum fuerunt quinque in carta notati Ego quoque ut ratum et inconvulsum quod actum est imperpetuum permaneat hanc concordiam litteris traditam sigilli mei auctoritate confirmari precepi