Charter Document - 02340279

Charter Document - 02340279


Charter Number: 02340279
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Sciant et presentes et futuri quod Jocelinus de Arcy dedit Deo et Sancte Marie et fratribus de Reigny eorumque successoribus jure perpetuo et absque ulla retentione omnem terram suam sicut divisa est signis et metis in longitudine a fonte de Lesir usque ad fluvium Chore et in latitudine a terra sanctimonialium de Crisignon usque ad territorium Reigniaci Hanc donationem fecit cum egrotaret de infirmitate qua et mortuus est laudantibus uxore sua Nazaria et duobus nepotibus suis Gaufrido et Jocelino Cum autem rediissent ab officio funeris venerunt ad portam Reigniaci et ipsa quidem Nazaria ibi coram Lamberto priore et quibusdam monachis hoc quod ante donaverat et laudaverat donavit et laudavit Supradicti autem adolescentes venientes in ecclesiam et tenentes regulam S Benedicti posuerunt super altare dantes ipsam terram sicut donaverat avunculus eorum cum adhuc viveret multis astantibus tam laicis quam monachis Hujus donationis atque laudationis testes sunt Johannes de Arcy capellanus Willelmus de Malli Lambertus de Voltenai Jofridus Arthaut Hugo Dannam Savaricus miles et multi alii Hoc autem factum est anno ab Incarnatione Domini MCXLVII indictione VIII regnante Ludovico rege Francorum Hugone episcopo Autissiodorensi qui fuit abbas Pontiniaci Willelmo comite Nivernensi