Charter Document - 02340278
Charter Number: | 02340278 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Per testimonium hujus carte notum fieri volumus presentibus et futuris quod Ansericus de Monteregali dedit nobis omnes usus quos aesantias vocamus cum enim idem Ansericus cum Ludovico rege Francorum multisque aliis pergeret Jerosolymam [] Tam terram suam omnes aesantias sicut concesserat pater ejus Hugo et mater ejus Aluisa tam pascuarum quam aquarum atque silvarum ad alendos porcos sive alios greges tam glandiferis temporibus quam sterilibus Anno ab Incarnatione Domini MCXLVII epacta XVII concurrente II indictione XVII Hujus rei testes sunt Bernardus archipresbiter Autisiodorensis Euvrardus archipresbiter Avalonensis Hermannus de Avalone Wildricus de Avalone Milo de Nuceriis Seguinus de Cruz Hugo de Turre Hugo de Semur Hugo Lupus Bernardus de Insula