Charter Document - 02340277
Charter Number: | 02340277 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Omnibus notum sit hominibus tam futuris quam presentibus quod Dei providentia Artaudus de Casteluz cum filiis suis pro suis etiam peccatis cum regali exercitu ire Jherusalem proposuit atque ad memoriam reducens se elemosinis a morte posse liberari quia scriptum est elemosina hominem a morte liberat et Dominus in Evangelio date elemosinam et omnia munda sint vobis Et Tobias elemosina summa fidutia est omnibus qui faciunt eam Et Daniel ad regem peccata via helemosinis redime Quibus ad memoriam reductis Sancte Marie Regniacensis ecclesie et fratribus in ea Deo servientibus pro anime sue et uxoris sue suorumque antecessorum salute et redemptione per omnia sua nemora inter Coram et Cosam jacentia atque posita suorum pastionem porcorum transitum percursum sine precio et pasnagio et omnes usus quos aisantias vocamus perpetue donavit Hec etenim supradicta Rachel ejus uxor et filii Artaudus Milo Guido Willermus Obertus et ejus uxor Helisabet atque filii Hugo et Ansericus laudaverunt et concesserunt et ejus filia Dametta Huic etiam donationi hii testes adfuerunt Scotus Avalonensis ecclesie canonicus Ugo capellanus de Sancto Germanode Campis Johannes de Cipella Theodericus Airardus de Magniaco Willermus de Drusiaco Stephanus Barbinus Johannes de Vigis Beraudus de Mahimen Petrus Burchardus Aimo de Coreta Radulfus cognatus ejus Bernardus clericus Hec autem facta sunt rege Lodovico regnante Humberto Eduensis ecclesie episcopatum regente Odone Burgundie ducatum tenente anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo septimo epacta XVII [] indictione decima