Charter Document - 02340274

Charter Document - 02340274


Charter Number: 02340274
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro abbati Sancti Michaelis Tornodorensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Qui diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum quando aliqui graviter a Domino flagellantur eorum flagella his qui secundum propositum vocati sunt sancti recte vivendi exhibent documenta et eisdem miserandam materiam subministrant Inde est quod pietatis intuitu ecclesiam quam leprosi fratres intra parrochiam que ad jus cimiterii ecclesie vestre pertinere dinoscitur construxerunt consecrari et ibidem duo carnaria fieri unum pro viris leprosis aliud pro mulieribus in nostra presencia concessistis in quibus etiam illi qui mortui seculo eorum servicio specialiter adheserunt sepelientur nisi in cimiterio prefati monasterii elegerint sepeliri Sacerdotem vero qui ibidem pro tempore fuerit ordinandus leprosi eligent et eum vobis postmodum presentabunt Qui etiam leprosi pro ecclesia que infra prefatam parrochiam que ad jus sepulture vestre ecclesie spectat constituta est nomine census duos solidos Tornodorensis monete vobis annis singulis exhibebunt Ut igitur hec honesta et Deo grata concessio firma et inlibata his et futuris temporibus observetur eam apostolice sedis auctoritate firmamus et presentis scripti pagina communimus Si quis autem nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jhesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Datum apud Flaviniacum II idus septembris