Charter Document - 02340272
Charter Number: | 02340272 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum volo fieri omnibus tam futuris quam presentibus quod Milo Collum Gelatum dedit Deo et Sancte Marie Pontiniaci in manu nostra sacrata decem et octo denarios censuales de oschia de Summentriaco et quicquid habebat tam in censu quam in terris apud Germeniacum censum quoque de prato Hugonis Regis et de prato de Ponte Naiseles et censum quem habebat in insula Ducheii et quidquid habebat a valle sub capella de Ducheio versus Creciacum Hoc laudaverunt Daimbertus de Selliniaco et Alpatia uxor ejus et Salo et Amelina uxor ejus de quibus hoc habebat Dedit etiam quicquid habebat in boscis de Ota de feodo Herberti Crassi Hujus rei testes sunt Willelmus archidiaconus Senonensis Mattheus precentor Baldricus Bovo decanus Petrus capellanus Wiardus clericus Giraldus de Caulo Bochardus Anno dominice Incarnationis MCXLVII Actum apud Brienniacum