Charter Document - 02340271
Charter Number: | 02340271 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D., Event |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum volo fieri omnibus tam presentibus quam futuris quod Daimbertus de Salliniaco et uxor ejus Alpazia laudantibus Bochardo et Stephano fratribus ejusdem Daimberti concedunt ecclesie Pontiniacensi quidquid habent in territorio Creciaci et quidquid alius in eo tenet vel tenere debet ab eis et quicquid Milo Collum Gelatum tenebat in territorio Ducheii sicut portat vallis de sub monte Ducheio versus Creciacum et donant et concedunt eidem ecclesie totam aquam que dicitur Mortuum Creceii Testes sunt Rainaldus archidiaconus Bernardus archipresbyter Stephanus de Sancto Germano Landricus de Draciaco Guiardus clericus Ansellus de Marliniaco Iterius frater ejusdem Salo de Bosliaco Actum anno Incarnationis Dominice MCXLVII regnante Lodovico rege Francorum et duce Aquitanorum qui et eodem anno Jerusalem profectus est