Charter Document - 02340268

Charter Document - 02340268


Charter Number: 02340268
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Internal, Event
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Iterius Tociacensis dominus pro redemptione anime mee ac parentum meorum Elisabeta uxore mea laudante concedo ecclesie Beate Marie de Rupibus fratribusque ibidem in perpetuum Deo servientibus Gaufrido meo nepote ejusdem loci tunc abbate pasturas omnium nemorum meorum que sunt in Poiseia et hoc quod possident apud Sucium sicut septum est de sarreis et palitio tali tamen conditione quod terra intra septa predicti loci sita ad ortum faciendum excoli possit remotis frumento et ejusmodi segetibus hac iterum ratione quod a prima die maii usque ad festum S Germani animalia predictorum fratrum viam de Fraxinea sicut trames de Blanello illam dividit non transibunt versus Sanctum Ferreolum Concedo eis preterea pasnagia omnium nemorum meorum usui porcorum suorum ubique libere et absque omni exactione possidenda Actum est hoc anno quo Jherusalem perrexi in aula mea apud Sanctum Ferreolum istis videntibus R abbate de Callovio G abbate de Rupibus Oberto ejusdem loci monacho Henrico et Bernardo prepositis Nargodo de Crux Herberto de Degin Tecelino Symone Gallo Oberto Stephano de Missi Petro de Neus Odone de Miciclis Margero Et ut hoc donum firmius a successoribus meis teneatur impressione sigilli mei et domini Hugonis Autissiodorensis episcopi scriptum confirmo