Charter Document - 02340265

Charter Document - 02340265


Charter Number: 02340265
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Henricus Dei gratia Trecensis episcopus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Odo Vitulus liberum et quietum concedit ecclesie Sancte Marie de Deiloco quicquid Richerus pater suus eidem dederat ecclesie terram scilicet que est inter Moiriacum et Auream Vallem et in sua parte Vallis Jusane et nemoris quod dicitur nemus Sancti Lupi terram ad excolendum nemus ad omnia necessaria abbatie et omnium grangiarum suarum etiam ad extirpandum ubi et quantum voluerint et ad pascenda peccora quecunque vel quot voluerint et ad omnia prorsus necessaria Quoniam igitur Odo laudavit hec omnia abbas de Deiloco dedit ei quadraginta solidos de caritate ecclesie Hujus rei testes sunt Werricus monachus magister Girardus magister Bernardus