Charter Document - 02340264
Charter Number: | 02340264 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1146 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod nos scilicet Hugo Autissiodorensis Henricus Trecensis episcopi et Rainardus Cisterciensis abbas quandam querelam que inter domum Pontiniaci et Regniacum emerserat tali compositione determinavimus atque in pace deduximus videlicet quod pecora domus Regniaci viam que ducit de Massengi usque Nentri versus Villiers in pasturam non transibunt nec pecora domus Pontiniaci versus Uldunum transibunt absque bubus qui quantum terra et nemus de Villiers durat ibunt Cetera vero pastura a villa Nentri usque Autissiodorum communis erit utrique pecori excepto quod pecora Regniacensium fratrum non intrabunt Vallem Chalmei nec et clivum montis Item de Massengi sicut aquam Saneim currit usque ad vadum de Curz pecora Regniaci versus Villiers non ibunt nisi in pratis suis de supradicto vero vado de Curz sicut vadit via ad Rubeum Montem per Soencei ad Solengei et de Solengei ad Sanvinneis et de Sanvinneis ad Estivei et de Estivei ad Aisei ad sinistram partem pecora de Regniaco non transibunt nec ad dexteram partem de Pontiniaco Quod si quis de conversis Pontiniaci sciens hanc constitutionem forte per se vel per alium transgressus fuerit Uldunum ibit ibique sine omni remissione per tres dies sedens in terra uno contentus pulmentario manducabit similiter et Regniacenses Villiers ibunt eandemque penam si hanc culpam incurrerint ibidem absque misericordia sustinebunt