Charter Document - 02340262

Charter Document - 02340262


Charter Number: 02340262
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Autisiodorensis episcopus notum volo fieri omnibus tam futuris quam presentibus quod Garinus de Venesiaco et uxor sua Petronilla et filii sui Ansellus et Ferricus in manu nostra sacrata dimiserunt et laudaverunt monachis Pontiniaci quicquid in toto territorio de Burs et in bosco Sancti Stephani de Regniaco super eos clamaverant et omnino sine ulla retentione omne jus suum Garini videlicet filiorumque ejus monachis concesserunt Insuper quoque contra omnes adquietare et garantizare per jus pacti sunt Ipsi quoque monachi predicto Garino pacti sunt ne ad Burs antiquum vel ab inde versus Saiant amodo edificium faciant His interfuerunt Guichardus abbas Pontiniacensis Gauterius Calvus Andreas de Baldamento Guido de Siliniaco Gauterius Butsacre Ansellus Aries Girardus de Curloun Ansellus de Linant Theobaldus de Venesiaco Alelmus Pilus Levatus Sarracenus de Venesiaco Actum apud Venesiacum anno ab Incarnatione Domini MCXLVI regnante feliciter Lodovico magnifico rege Francorum et duce Aquitanorum regni sui anno quo apud Vizeliacum transfretaturus crucem suscepit