Charter Document - 02340261
Charter Number: | 02340261 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod nos canonici Sancti Stephani Senonensis terram nostram que in territorio Creciaci erat commutavimus pro duabus petiis terre quas monachi Pontiniacenses prope Avirolam habebant hoc autem factum est sicut diviserunt et mensuraverunt ex parte nostra Boso decanus Symon nepos ejus et Joscelinus frater ipsius Ambertus maior Isembardus de Bunione et Herbertus frater ejus Baudri de Rivellone Ex parte vero monachorum Rainaudus Guido de Siliniaco Gauterius Buzsacrez Quam commutationem ego Stephanus Senonensis ecclesie prepositus Manasses archidiaconus Symon thesaurarius Symon cellararius totusque ejusdem ecclesie conventus laudamus et sigilli nostri impressione ut in perpetuum ratum maneat confirmamus Si quis calumniam pro hac commutatione intulerit monachis nos adquietabimus similiter et monachi nobis adquietabunt Actum Senonis anno ab Incarnatione Domini MCXLVI Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum regnante