Charter Document - 02340260
Charter Number: | 02340260 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Norpaudus abbas de Vallelucenti et ego Landricus abbas Escarliensis advocati convenimus apud Bellum Cirrum propter quandam controversiam de pasturis et aliis querelis pacificandam que erat inter monachos Pontiniacenses et canonicos Deilocenses que quidem Domino cooperante et abbate de Deiloco Guarnerio nomine concedente concedentibus quoque qui cum eo aderant Deilocensibus canonicis et conversis canonicis quidem Stephano priore et Gauterio et Osberto et Gosberto conversis vero Stephano et Engilberto et Johanne ex Pontiniacensibus autem Guidone de Seleniaco et Gauterio Buchacre monachis et Gauterio bergerio converso ita terminata est Sicut vadit vallis de Cancicuria per Breteniacum in Vennam et a ripa ejusdem aque versus Challiacum usque ad rivulum venientem de Chilliriaco decurrentem in supradictam aquam scilicet Vennam ex alia parte a Cancicuria usque ad Ausum ab Auso usque ad Cursiacum et a Cursiaco usque ad Novi et a Novi usque ad Summentriacum et a Summentriaco usque ad Germenniacum et a Germenniaco sicut vadit aqua que vocatur Hermentio usque ad Brienniacum et a Brienniaco sicut vadit via publica per crucem ad pontem Euvrolle ab isto vero ponte sicut rivus Crientonis ducit usque ad rivum de Lonvas inde sicut venit rivus usque ad fontem de Becherel Infra terminos istos fratres de Deiloco non ducent bestias suas pascendum exceptis porcis si glandes fuerint in nemore nec grangiam fecerint Predicti tamen fratres Deiloci si grangiam apud Puteolos ubi terram habent fecerint bestie que in eadem grangia fuerint pasturas quantum ab eadem grangia pascendo ire potuerint ita tamen ut ad eandem grangiam quotidie reverti et jacere possint libere possidebunt Porro apud Sanctum Florentinum vitulos suos et pullos equarum suarum a festo Sancti Martini usque ad Pascha habere licebit boves de Cresci et de Mersi pasturam habebunt communem Jungetum quod est inter Crientonem et agros de Challoth et a ponte Euvrolle usque ad rivum de Lonvas commune erit bestiis utrorumque Similiter fratribus Pontiniaci prefatos terminos videlicet usque ad Joviniacum et usque ad Ermentionem causa pascendi bestias suas transire non licebit nisi porcos tantum et hoc cum glandes fuerint in nemore item a Vilemauro extra prefatos terminos usque ad Ausum et usque ad Sequanam fratribus Pontiniaci in pasturas ire nec grangias facere licebit Pasture que sunt inter grangias videlicet Vallisedere et Severe communes erunt bestiis istarum utrarumque grangiarum ita tamen ut eodem die ad easdem grangias redire et jacere possint Si vero aliquis fratrum domus Pontiniaci hos predictos terminos in pascendis bestiis scienter transierit abbati de Deiloco satisfaciet nihilominus fratres Deilocenses si prefatos sic statutos terminos scientes transire presumpserint abbati Pontiniaci satisfacient Hanc denique pacem ita terminatam ego Norpaudus abbas Vallis lucentis et ego Landricus abbas Escarliensis precepto domni Wichardi Pontiniacensis abbatis qui propter infirmitatem adesse non potuit in manu sumpsimus quod ipse eam teneret et a suis teneri faceret et hujus rei testes sumus et qui ex nostris nobiscum fuerunt Gaudricus videlicet et Gilo et Huderius et Hecelinus anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto