Charter Document - 02340259

Charter Document - 02340259


Charter Number: 02340259
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1146
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum volo fieri tam presentibus quam futuris quod Hugo de Booliaco et Salo frater ejus quicquid apud Sanctam Porcariam habebant in bosco et in plano in pratis et aquis et quicquid in toto territorio ab eis tenebatur ecclesie Pontiniaci fratribusque ejusdem loci in manu Guichardi abbatis dederunt et in perpetuum libere et quiete possidendum concesserunt ut autem liberius quietiusque possiderent in fide sua promiserunt memoratus Hugo et frater ejus quod terram ipsam ad habitationem hominum suorum immunem et incultam facerent et domos ipsorum cum pace eorumdem a toto territorio auferrent unde sexaginta et quinque libras habuit ipse Hugo Hoc laudavit Adam vicecomes Barri avunculus eorum et filii ejus Guido Adam et Anselmus qui vicecomes habuit etiam centum solidos Et ut conventio ista firmiter teneretur et ne aliquod etiam impedimentum Pontiniacensibus fratribus oriretur Daimbertus de Saliniaco cum fratribus suis Bochardo et Stephano super casamento Salonis accepit in manu Preterea idem Salo donavit predicte ecclesie noias suas de ponte Naizelas et etiam viginti octo libras habuit Testes sunt Guiardus clericus Guillelmus de Pruneto Gofridus de Molendino Ansellus et Iterius Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto