Charter Document - 02340258

Charter Document - 02340258


Charter Number: 02340258
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Guillelmus filius Ulrici de Lenniaco apud Regiumamnem in nostram veniens presentiam concessit atque donavit in manu nostra ad usus fratrum Pontiniacensis monasterii quicquid pater et mater ipsius eidem monasterio de suis terris antea dono eleemosina vel venditione contulerant et quicquid de jure et hereditate sua eadem die possidebant Possidebant autem tunc temporis terram de Runcennaco cum pratis et aquis sicut fossatis clauditur et amne Senaien et extra fossata tres petias terre unam ante noem Isembardi aliam in qua est curtillus cum coherentibus terris planis et clausuris tertiam in exitu nemoris versus Sanctam Porchariam ex altera vero parte predicti fluminis duas hastas adjacentes campo qui dicitur Sancti Martini et unum jornellum juxta campum Garnerii et de casamento Hugonis qui cognomento dicitur Manum ad Saccum quicquid predicti fratres ab eodem Hugone et Gauberto patre uxoris sue acquisierant Hec autem omnia concessit Guillelmus laudante atque donante secum Bartholomeo germano suo anno ab Incarnatione Domini MCXLVI presentibus Guichardo abbate Pontiniaci Gauterio Calvo Rainaudo Gauterio de Sancto Sidronio Garino monachis Pontiniacensibus Radulfo de Tociaco Stephano de Sancto Germano canonicis Sancti Stephani Autissiodorensis Stephano maiore de Aponiaco Poardo de Lanniaco Johanne forestario Roscelino et Bono Filio famulis meis