Charter Document - 02340257
Charter Number: | 02340257 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod domnus Milo de Nogento pro anime sue parentumque suorum remedio concessit monachis In Vallelucente Deo servientibus quicquid de feodo suo In territorio Curginei acquirere possent Hujus rei testis fuit domnus Ansellus de Triagnio et domnus Garinus frater ejus Fulco de Jotro Milo Sanctus hoc iterum recognovit apud Vallem lucentem Jherosolimam iturus ita quod domnus Ansellus de Triagnio interfuit et Radulfus Bussuns et Willelmus Cornez de Cantamerla hoc idem laudavit apud Nogentum filia ejus Elisabeth et Girardus maritus ipsius Hujus rei testes fuerunt de parte monachorum Erardus predicti castri capellanus Garnerius de Fusseio Philippus Bibens Sequanam de parte domni Milonis Rainaldus prepositus ejus Stephanus frater predicti capellani et Fromundus frater ejus Garnerius famulus ipsius domni Milonis et Ut hoc ratum et inconcussum perpetuo haberetur precibus ipsius Milonis signatum atque firmatum est sigille Hugonis Senonensis archiepiscopi et sigillo Henrici Trecensis episcopi