Charter Document - 02340256

Charter Document - 02340256


Charter Number: 02340256
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Guiardus de Clareio laudavi et concessi ecclesie Vallis lucentis quicquid tenebat de feodo domini Herberti Crassi apud Cirilleium Hujus laudationis testes fuerunt Guiardus monachus de Pontiniaco Galterus Buzacre Aericus decanus Drogo Strabo de Villamauri Iterius Venator Guibertus et Josbertus fratres ejus Everardus Benedictus Hoc etiam laudavit uxor mea nomine Lora filia predicti Herberti Crassi ad quam pertinebat ista terra Laudationis hujus testes fuerunt Bartholomeus et Herbertus fratres mei Everardus miles Herbertus miles de Clareio Arnulfus monachus de monasterio Arremato Iterum ego Guiardus hanc cartam esse legitimam et laudabilem recognovi in curia domini Henrici Trecensis episcopi ita quod hujus recognitionis ex eadem curia testes fuerunt Odo archidiaconus Petrus Strabo Galterus de Boi magister Girardus magister Bernardus Et ut ratum et inconcussum hoc omni tempore haberetur precibus meis sigilli impressione predicti Henrici Trecensis episcopi firmatur