Charter Document - 02340255

Charter Document - 02340255


Charter Number: 02340255
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus christianis quod Johannes de Venos dedit ecclesie Vallis lucentis quidquid juris habebat in nemore quod vocatur Eslevergeiz et in omnibus finibus Cirillei per manum domni Hugonis Autisiodorensis episcopi Hoc laudavit Rocelinus sororius ejus in curia Autisiodorensis episcopi Hugonis Hujus doni et laudationis testes fuerunt Gaufridus abbas de Rupibus Ricardus abbas de Cailloio Petrus Ruffus monachus de Pontiniacho Stephanus abbas de Meleduno et Stephanus canonicus et cellerarius Herbertus de Vilerciaco Hoc etiam laudavit Guiburdis soror Johannis uxor Rocelini et filius ejus Milo Laudationis hujus testes fuerunt Martinus capellanus de Silliniaco et Guiardus Catus Hoc quoque factum est apud Silliniacum ante dominam Agnem matrem domini Daimberti et uxorem ejus dominam Alpain Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur impressione sigilli Hugonis Autisiodorensis episcopi signatur atque firmatur