Charter Document - 02340254
Charter Number: | 02340254 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hato Dei miseratione Trecensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Dudo de Sancto Memorio laudante Petro filio suo donat Deo et Beate Marie de Deiloco usuarium in omnibus nemoribus suis de Chenigeio ad omnes usus fratrum ibidem Deo servientium videlicet ad edificia ad ignem ad pastus porcorum ceterorumque animalium excepta extirpatione in culturam agrorum Item Iterius canonicus et capitulum canonicorum de Villamauri donant eisdem fratribus terram suam de Moriaco et Aurea Valle sub annuo censu quatuor sextariorum annone duorum siliginis et duorum ordei Et ut hec omnia in perpetuum firma teneantur impressione nostri sigilli firmare curamus Hujus rei testes sunt Manasses de Villamauri Manasses de Rumiliaco Odo Senonensis et Gibuinus archidiaconi Willelmus abbas Sancti Martini Iterius de Villamauri Joiffridus et Milo de Canlodio clerici Valcherius de Mairiaco Milo de Curtenou Ulricus de Fonvain Iterius Venator et Richerius Vitulus milites Actum Trecas anno ab Incarnatione Domini MCXLV Ludovico regnante in Francia