Charter Document - 02340253

Charter Document - 02340253


Charter Number: 02340253
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1145
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo divina gratia Autissiodorensis episcopus notum volo fieri tam futuris quam presentibus quod inter monachos ecclesie Sancte Marie Pontiniaci et monachos Sancti Germani Autissiodorensis mota fuit querela de terra et boscho que Ansericus de Monteregali monachis Pontiniacensibus dederat et monachi Sancti Germani super eos calumniaverunt sed tandem per manum nostram ita pax reformata est ut tres solidos censuales Provinensis monete per singulos annos in festo Sancti Remigii monachi Pontiniacenses monachis Sancti Germani persolvant Hujus rei testes sunt ex parte monachorum Sancti Germani Robertus prior Robertus camerarius Odo cellerarius Bernardus de Insula Andreas Lepus Constantius de Chiri Garnerius prepositus Sancti Germani ex parte monachorum Pontiniaci Gauterius Calvus Guido de Siliniaco monachi Aldricus Petrus de Gap conversi Bernardus capellanus de Monteregali Actum apud Villarias grangiam Pontiniaci anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quinto regnante feliciter Ludovico magnifico rege Francorum et duce Aquitanorum