Charter Document - 02340252
Charter Number: | 02340252 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus et ego Hugo eadem gratia Autisiodorensis episcopus notum fieri volumus omnibus tam futuris quam presentibus quod Herbertus Crassus et uxor sua Gertrudis et filius eorum Galcherius apud Briennonem cum multa devotione petierunt a nobis ut litteris et sigillis nostris firmaremus elemosinam quam ecclesie Sancte Marie Pontiniaci fecerant et ibidem recognoverunt hoc est usuarium in omnibus boscis suis de Otta et quidquid ubicumque de casamentis suis quocumque modo sive per emptionem sive per donationem adquisierint Hujus rei testes sunt Guillelmus archidiaconus Senonensis Simon thesaurarius Landricus de Draciaco Gosbertus de Jalna Petrus capellanus archiepiscopi Gillebertus canonicus de Sancto Johanne de monachis vero Pontiniaci Guido de Siliniaco Galterius Butsacre Galterius de Sancto Sidronio Actum apud Briennonem anno ab Incarnatione Domini MCXLV regnante feliciter Ludovico magnifico rege Francorum et duce Aquitanorum regni sui anno quo apud Vizeliacum transfretaturus crucem suscepit