Charter Document - 02340250

Charter Document - 02340250


Charter Number: 02340250
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei providentia Senonensis archiepiscopus notum facio tam presentibus quam futuris quod Joffridus de Montchardun donat Deo et ecclesie Sancte Marie Deiloci et canonicis ibidem deo servientibus censum suum quem habebat apud Naalli Canonici vero redimunt ipsum censum ab Arnaudo avunculo Garini de Venesi qui diu illum tenuerat in vadimonio pro quatuor libris denariorum Qui predictam ab ipsis accipiens pecuniam quatuor videlicet libras concedit eis ut prefatum censum deinceps recipiant et jure perhenni possideant laudante hoc Garino de Venesi et uxore ejus de cujus feodo census est et filio ipsorum Anselmo Quod ne valeat in posterum oblivione deleri vel ne quispiam censum hunc deinceps audeat calumniari litteris nostris imprimimus et sigilli nostri auctoritate confirmamus Hujus rei testes sunt Manasses Senonensis archidiaconus Theobaldus abbas Sancta Columbe Girardus abbas Sancti Remigii Symon de Milli Senonensis cellerarius Guillermus archidiaconus Rainaldus archidiaconus Odo archidiaconus Josbertus de Jauna Manasses capellanus archiepiscopi Petrus et Leibertus capellani de Hervi Wibertus presbiter de Turni Garinus de Venesi Anselmus filius ejus Anselmus de Gorra Anselmus Muntuns Jolduinus de Turni Actum est publice Senonis anno ab Incarnatione Domini MCXLV XIII kalendas junii regnante Ludovico in Francia