Charter Document - 02340249
Charter Number: | 02340249 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum facio tam futuris quam presentibus quod Anselmus Porcellus et Roszvidis uxor illius Sanaildem filiam suam uni viro Christo virginem castam desponsantes et amplius et illius intemerata virginitate quam de carnis nepotibus gratulantes offerendo tradunt eam ecclesie Beate Marie de Deiloco Quamobrem dat Anselmus eidem ecclesie quicquid ab Herlebaudo de Plasseio apud Tilium tenebat in feodo tam in censu quam terra sive prato laudante hoc eodem Herlebaudo cui pro laude hujus rei decem solidos tribuit abbas Deiloci Dat etiam Anselmus ecclesie sex denarios de censu nemoris haud procul ab eadem villa prefata positi In remuneratione igitur tanti beneficii dantur ei sex libre denariorum de rebus monasterii Quocirca ne quilibet ecclesiam presumat inquietare scripto curavi committere et authoritate sigilli mei confirmare Hujus rei testes sunt Senonensis archidiaconus Symon thesaurarius magister Gosbertus Gosbertus de Jaunia Engelbertus sacerdos de Ponto Waldricus monachus Erlebaudus de Plasseio Salo juvenis Hulduinus de Sancto Desiderio Guyardus de Donum Hugo prefectus Anselmus de Vona Actum est publice Senonis anno ab Incarnatione Domini MCXLV regnante Ludovico in Francia