Charter Document - 02340244

Charter Document - 02340244


Charter Number: 02340244
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gracia Senonensis archiepiscopus Fructuose rector pro se ipso orat cum pro subjectorum quiete laborat Hoc itaque intuitu dum curis exterioribus deservimus universis notificari volumus quod Stephanus qui Coctanum cognominatur casamentum suum quod habet in nemore quod Palestel appellatur quicumque illud de ipso teneat canonicis Sancti Mariani Autissiodori habendum imperpetuum sub tali distinctione concessit atque laudavit ipsum nemus ad omnes suas utilitates faciendas per omnes domos suas excepto hoc quod eis nec dare nec vendere licebit imperpetuum concessit salvo tamen hominum jure qui usuaria sua habent in nemore Sed et si agros suos voluerint dilatare de ipso nemore eis licuerit disrumpere et excolere ita ut aratura existente contigua inter agrum et agrum nullum sit intervallum Ad victum animalium suorum tam porcorum quam ceterorum animalium omnes pastus nemoris pari modo concessit Ut igitur hoc ratum inconvulsum permaneat litteris annotari sigillique nostri impressione fecimus consignari Hujus rei testes sunt Willelmus prepositus Ilbertus canonicus Theobaudus monetarius Odo de Ermolio