Charter Document - 02340242

Charter Document - 02340242


Charter Number: 02340242
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus dilecto in Christo fratri Urbano abbati Quinciacensi ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Cum religiosas congregationes devote diligere et juxta possibilitatem divinitus nobis collatam promptissime juvare debeamus illis quam maxime debitores sumus qui in episcopatu nostro sincerissime sue conversationis odore Christo innumeras animas attrahentes instar argumentose apis non annuatim sed quotidie fructificant Igitur dilecte in Domino frater Urbane abba tue tuorumque successorum et sancte cui prees congregationis Deum revera bono religionis sue exemplo honorantis perpetue paci providentes sicut postulasti presentis decreti sigillato privilegio curamus omnia dona omnesque concessiones seu laudes jam dicto cenobio Quinciaci cui Deo auctore presides factas confirmamus statuentes ut quecumque bona quascumque possessiones in episcopatu nostro in presenti possidet et que in futuro Deo largiente adipisci poterit salva ejus et integra illibataque permaneant In quibus hec nominatim duximus exprimenda locum ipsum in quo idem cenobium constructum est qui antiquitus vocabatur Archia et nunc dicitur Quinciacum totamque circumjacentem terram ad eundem locum pertinentem quam charta inde facta plenius determinat locum veteris Quinciaci cum omnibus appenditiis suis locum Baleno cum omnibus appenditiis suis locum Fontenarum cum omnibus appenditiis suis locum Bruils cum omnibus appenditiis suis terram censualem in potestate Sancti Winemari terram et vineas in finagio Espinolii vineas in Omonte pratum censuale sub Damnemonia Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit jam dictum sepe monasterium temere perturbare aut injustis vexationibus fatigare seu predictas possessiones ejus et si que sunt alie vel future sunt auferre aut ablatas minuere vel retinere sed eorum quibus collate sunt necessitatibus profuture intemerate permaneant Quod si quis scienter contra hanc nostre institutionis paginam facere presumserit a sacratissimo corpore et sanguine Domini et ab ejus ecclesia nunc et in perpetuum excommunicamus nisi prius digna satisfactione fratribus Quinciaci reconciliatus fuerit pax sit custodientibus eam amen amen amen