Charter Document - 02340241

Charter Document - 02340241


Charter Number: 02340241
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Autisiodorensis episcopus notum volo fieri omnibus tam futuris quam presentibus quod filii Landrici de Prait scilicet Hugo Guillelmus Grossum Brachium Philippus Bertrannus in presentia nostra laudaverunt monachis Sancte Marie Pontiniacensis et contra omnes adquietare per jus pacti sunt quicquid predictus pater eorum eis ante donaverat hoc est quicquid habebat in toto territorio de Villariis tam in bosco quam in plano Hujus rei testes sunt Stephanus abbas Reigniacensis Guido de Siliniaco Garinus Pauper monachi Pontiniacenses Rainaudus archidiaconus Autisiodorensis Hato archipresbiter Autisiodorensis Bernardus capellanus de Monteregali Johannes Chapellus Girardus de Tociaco Ernaudus de Tociaco Odo frater ejusdem et alii quam plures Actum apud Autisiodorum in domo episcopali anno ab Incarnatione Domini MCXLIIII regnante feliciter Ludovico rege Francorum et Duce Aquitanorum