Charter Document - 02340240

Charter Document - 02340240


Charter Number: 02340240
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Presentibus et futuris notificamus quod Guillelmus comes Nivernensis cum consensu et voluntate Rainaldi filii sui laudavit et concessit Deo et ecclesie S Michaelis et Petro abbati et monachis ejus quandam terram et silvam que Campus Rafredi dicitur quam duo milites Robertus scilicet de Robore et Thebaudus Brachets de casamento ejus tenebant qui eandem terram eidem ecclesie antea concesserant atque donaverant Concessio et confirmatio hujus donationis apud Tornodorum in aula comitis in presentia ipsius facta est coram istis testibus quorum nomina inferius scripta sunt Hugo de Tilio Ainardus de Tucio Rainaldus vicecomes Hugo de Monte Aucho Godefridus de Curte Arronis Jofredus dapifer Hirellus cliens comitis Ebrardus prepositus Bartholomeus filius Guidonis Bisuntionis Nivardus maior Petrus famulus abbatis Robertus Corbella Anno ab Incarnatione Verbi Dei MCXLIIII a Guillelmo comite Nivernensi et a Rainaldo filio ejus facta est donatio ista regnante in Gallia Ludovico rege filio Ludovici in cathedra Lingonensis ecclesie episcopo Godefrido residente